zurück zur Briefübersicht

 

   

AN JOSEF ALBERT VON ITTNER

   

Mitto tibi Gazaphylakidium meum, Vir optime, generosissime, non ordine magis, quam ingenio et virtute.

Metuo quidem, ne parum insit, quod tua intersit, quem omnes Joci circum volitant, cui omnes Musae et Charites arrident, omnes Schnauziae phosphorescunt. Quibus ulterius persecutandis, et in tuas species redigendis, dum tu inhias et inequitas, ego miser Carthusianus cramben bis coctam.

Peto igitur abs te, ut benigno vultu et animo hoc est tuo, vel levisculum hoc opellum accipias, quod tibi amoris mei contestandi causa offero atque supermitto.

Mochlos non Malchus          


19 Maii [1811]

Ovum! Si poteris ac voles mitte mihi unicum adhuc exemplar Monographiae. Unicum illud, quod mihi supererat, iussit, nescio — quis acutus puer ex amicis meis, secum abire, cui legenti Diabolus teneat lumen.

Mochlos          

 

 

   

Mochlos: griech. Wort für Hebel (= Hebebaum)